latin
Posted: 19 May 2003 17:16
Pourriez-vous m'aider à traduire ce texte en latin car je n'y connais rien.Merci.(c'est pour moi personnellement)123
"in quorum medio jacere dicunt corpus Divi tutelaris Canionis ibi reconditum a Leone laudatissimo ejus urbis episcopo, anno Domini 799. Ejus translationis festus dies celebratur 11 martii, festivitatis vero 15 maii; in qua die, quod mirum est dictu, ex lapideo loculo liquor pretiosus manare solet dulcis et omnibus infirmitatibus salutaris. Prope sacrarium visitur locus ubi asservatur simulacrum ejusdem sancti in altari compaginato ex candido marmore, vacuo tamen: in eo asservatur pastorale pedum martiris, quod per foramen conspicitur, et tangitur; aliquando vero per menses multos nec apparet,nec tangi potest; quod ferunt cum accidit flagellum, iram divinam haud longius abesse. Asservatur in argentea pretiosa statua ejusdem insignis reliquia ad populorum confugium, et devotionem."