traduction latine
Posted: 29 Mar 2005 14:36
Bonjour. J'aurais besoin de la traduction de ce texte latin. En fait, c'est une version à rendre en classe mais pour le 1er avril nous avons décidé de rendre non pas la vraie traduction mais de faire chacun un exercice de style de ce texte, c'est notre petit délire de fin d'année pour notre prof qui est assez facétieux. Vous serait-il possible de me donner une traduction, même approximative ou partielle? merci bcp d'avance.
Marcius inde in barbaros, si qui nondum perdomiti erant, sub ius dicionemque redigendos missus; Scipio Carthaginem ad uota soluenda deis munusque gladiatorium, quod mortis causa patris patruique parauerat, edendum rediit. Gladiatorum spectaculum fuit non ex eo genere hominum ex quo lanisyis comparare mos est, seruorum de catasta ac liberorum qui uenalem sanguinem habent; voluntaria omnis et gratuita opera pugnantium fuit. nam alii missi a regulis sunt ad specinem insitae genti uirtutis ostendendum, alii ipsi professi se pugnaturos in gratiam ducis, alios aemulatio et certamen, ut prouocarent prouocative haud abnuerent, traxit; quidam quas disceptando controuersias finire necquierant aut noluerant, pacti inter se ut uictorem res sequeretur, ferro decreuerunt; neque obscuri generis homines, sed clari illustresque, Corbis et Orsua, patrueles fratres, de principatu ciuitatis quam Ibem uocabant ambigentes, ferro se certaturos professis sunt. Corbis maior erat aetate; Orsuae pater princeps proxime fuerat, a fratre maiore post mortem eius principatu accepto.
Cum uerbis disceptare Scipio uellet ac sedare iras, negatum id ambo diecere cognatis communibus nec alium deorum hominumue quam Martem se iudicem habituros esse. Robore maior, monir flore aetatis ferox, nequirent insigne spectaculum exercitui praebuere documentumque quantum cupiditas imperii malum inter mortales esset. Maior usu armorum et astu facile stolidas uires minoris superauit. Huic gladiatorum spectaculo ludi funebres additi pro copia prouinciali et castrensi apparatu.
Res interim nihilo minus a legatis gerebantur. Marcuis, superato Baete amni, quem incolae Certim appellant, duas opuentas ciuitates sine certamine in deditionem accepit.