Nobilis adulescens,
Hippomenes nomine, Atalantam casu vidit et ejus vultu ac oculorum acie delectatus,
superbam puellam amavit. Dicebat: "Aut victoria mihi erit, et Atalanta mea erit ;
aut victus libenter peribo, quia mortem ipsam malo quam vitam sine illa.
"Venus autem adulescentis preces audivit neque ei in tali periculo defuit: nam ei
mala aurea dedit.Hippomenes, signo dato, primum malum ante puellam jecit,
deinde secundum, deinde tertium. Atalanta, tam pulchris malis avida, ea tollere coepit;
sic tempus amisit: gravi praeda tardata, adulescentem vincere non potuit.
Fortasse maluit illius vitam servare quia putabat eum amore suo dignum esse.
