quin peux me traduire ce texte ? Multa praeterea specie gravitatis ac morum corrigendum, sed et magis naturae optemperans, ita saeve et atrociter factitavit, ut nonnulli versiculis quoque et praesentia exprobarent et futura denuntiarent mala:
Asper et immitis, breviter vis omnia dicam?
Dispeream, si mater te amare potest.
Aurea mutavisti Saturni saecula, Caesar:
Incolumni nam te ferrea semper erunt.
Fastidit vinum, quia jam sitit iste cruorem:
Tam bibit hunc avide, quam bibit ante merum.
Quae primo, quasi ab impatientibus remediorum fingerentur, volebat accipi dicebatque: « Oderint, dum probent. » Dein vera plane certaque esse ipse fecit fidem.
Latin - français
Moderators: kokoyaya, Beaumont, Sisyphe