nosti,carissime,noverunt omnes quanta in te amiserim et quam miserabili casu summa et ubique nota proditio me ipsam quoque mihi tecum abstulerit.
nihil umquam (deus scit) in te nisi te requisivi, te pure, non tua concupiscens.
non matrimonii foedera, non dotes aliquas exspectavi, non denique meas voluptates aut voluntates, sed tuas, sicut ipse nosti, adimplere studui.
Et si uxoris nomen sanctius ac validius videretur,dulcius mihi semper extitit amicae vocabulum, aut, si non indigneris,concubinae vel scorti; deum testem invoco,si me augustus universo praesidens mundo matrimonii honore dignaretur ,carius mhi et dognius videretur,tua dici meretrix quam illius imperatrix.
c'est vraiment urgent,je l'ai besoin pour demain:( merci!!

Note du modérateur : merci d'indiquer la langue dans le titre
